- FOXIA seu de FOIX
- FOXIA seu de FOIXnomen illustrissimae in Gallia Familiae, ex Carcasloniae Comitibus ortae: in quibus Bernardus Com. de Conserans et de Foix celebratur A. C. 1062. Hereditatem Vicecomitatus Benearnensis attulit marito Rogerio Bernardo Margareta, Gastonis Vicecomitis filia. Ultimus vero masculus legitimus (nam a fratre eius naturali Bernardo, familia Cerdana Ducum de Medina Celi oriunda, adhuc superest, vide supra la Cerda) fuit Gasto Phoebus Princ. Benearnensis, seu potius eius Pater Gasto Phoebus mortuus, A. C. 1390. Inde no va familia in nomen Foxium successit, Dominorum de Greilley in agro Gexensi et de Rolle. Nam cum Erchenbaldus Captalis de Buch duxisletIsabellam, filiam Rogerii Bernardi Foxii, Vice-Com. de Castelbon, successionis illius ius domui illatum est. Huius duo inprimis filii fuêre Ioh. Com. de Foix Vice-Com. Benearnensis et Gasto Gaptalis de Buch: quorum ptior Gastonem et Petrum genuit; illum reliquorum Foxensium, Comitum et Vice-Comitum Benearnensium, qui tandem regio Navarrae axiomate ornati sunt, et in Gasto ne ac Germana (de quibus paulo post) defecêrunt, auctorem, hunc Vice-Comitum de Lautrec, Dominorum de l'Escun et d'Esparre, patrem. Posterior novam lineam orsus est, genitis inter alios Gastone Com. Candaliae (Candaliorum ceterorum, quorum posterritas dein transmisla est ad Espernonios Valettanos, satore) atque Ioh. a quo hodierni Comites de Gurson, de Meille, de Flaix, March. de Trans oriuntur. Praeter hos, qui ex familia Devesia (Ioh. XXII. Papae) orti, Carmanium nomen assumpsêre, Foxium etiam cognomen, ex pacto matrimonii Ioh. Vice-Comitis de Carmain atqueve Isabellae Foxiae ascivêrunt. Redeo ad Gastonem et Germanum praefatos; horum progenitores quod attinet, Ioh. Dn. de Greilley Vice-Com. de Benauges, ex Blanca, filia Gastonis Com. de Foix Vice-Com. de Bearn, genuit Petrum; cuius ex Ressenburgi de Perigord fil. Archibaldus Dn. de Greilley, obiit. A. C. 1413. Pater ex Isabella de Foix, filia Rogerii Bernardi Vice. Com. de Castelbon, Ioh. Com. de Foix Princ. de Bearn; qui defunctus A. C. 1436. ex Iohanna Albretana, relivit Gastonem Com. de Foix et Bigorre Princ. Benearni: quo et Eleconorâ Navarrae Reginâ (fil. Ioh. Rex Aragoniae et Navarrae) genitus Ioh. Com. de Foix Vice-Com. Narbonensis obiit A. C. 1493. Pater, ex Maria Aurelianensi Com. Stampensi, Gastonis de Foix Duc. Nemorosii (qui praelio ad Ravennam victor obiit A. C. 1512.) et Germanae (ux. Ferdinandi Catholici Aragoniae et Hispaniae Regis primo; exindeIoh. Marchionis Brandenburgici; tandem Ferdinandi Aragonici Ducis Calabriae) etc. Iidem de Fuxo quoque appellati sunt; imo et Flussatum familia dicta reperitar. Vide Phil. Iac. Spener. Theat. Nobil. Eur. Part. 2. p. 10. et in Ind. ut et in voce Foxium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.